- SICINUS
- SICINUSPtol. Sicenus Straboni, Sycinus Plinio, l. 4. c. 12. Oenoe etiam Apollonio et Stephano, insul. maris Aegaei, una Sporadum. Prope Pholegandrum (in quit Bl. 1. Chanaan, c. 14.) est Sicinus, de quâ praeter Melam et Ptolemaeum meminit Scylax et Apollonius l. 1. et apud Scholiast. ibidem Theolytus, Xenagoras, Cleon Curiensis, et Asclepiades Myrleanus. Oenoe, quoque dicta fuit, διὰ τὸ εἶναι ἀμπελόφυτον, ut placet Etymologo et Apollomi Scholiasti. Tamen Apollonius utrumque nomen e fabulis repetens, Thoantem Lemni regem in arca huc delatum, narrat ex Oenoe nympha Sicinum peperisse; unde factum, ut insul. prius Oenoe, deinde Sicinus diceretur. Et apud Scholiasten etiam Xenagoras Sicini nomen deducit ἀπὸ Σικίνου υς̔῾οῦ Θόαντος καὶ Νηΐδος νύμφης, pro quo Etymologus ἀπὸ υς̔῾οῦ Θόαντος Σικίνου καὶ Νύμφης Ο῾ινοναΐδος. Utrobique legendum Ο᾿ινηΐδος. Mihi Sicinus tam fabulosus quam Oenoê, vel Oenois. Et Sicinus vel Sicenus insul. dicta videtur a paupertate: quia siccen Ebraeis est indigere. Misera enim erat insula et ignobilis. Proinde apud Laertium Solon Pholegandrum et Sicinum, tamquam insulas obscuri nominis, et parvae rei ita opponit Athenatum celebritati:Ἔιην δὴ ποτ᾿ ἐγὼ Φολεγάνδριος, ἢ ΣικινίτηςΑντίγ᾿ Ἀθηναίου πατριδ᾿ ἀμειψάμενος.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.